# Specimen geographiae physicae 222

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/222
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/222

illis, si Regionem hanc invenerint; & suerunt sanè exploratores, qui tantâ industriâ tractârunt materiam hancce, ut non exiquas inde promeruerint laudes, Ego, si liberè eloqui debeam, quae sentio, in ea sum opinione, nullibi reperiri in Terra hac postdiluvianâ, quod ex omni parte Mosaicae Paradisi Descriptioni congruit. Proximè coincidit περίχωρος Babylonis, seu Bagdet: ego sanè mihi persuadeo, in istis locis uspiam fuisse Hortum illum amoenum. Hoc supposito licet, non tamen inveniet, qui Regionem illam cum Descriptione Mosaica comparare voluerit, exactam utriusque convenientiam, sed mutationes non unas, quas illa prae omni alia Terrae parte subiit. Nec desunt rationes, quae hoc comprobant. Fuit Paradisus ante Diluvium, sed post cessavit illius usus. Sic prodiit, desinente usu, alia rerum facies. Ablatum est Illuvie fatali, quod & nomen dedit Paradiso, & Hortum huncce deliciosum à reliquis Globi Partibus distinxit, & relictum id duntaxat, quod vicinis quoque Regionibus erat commune. Patet, opinor, ex hactenus dictis, quòd non solùm non noceat causae Eruditorum sententia mea, sed quàm maximè ad rationes illorum conferat, liberando eos scrupulis non edibzy G Google non parvi momenti, qui hactenus illos tenuere, & solvendo difficultates, in Mosaica Paradisi Relatione obvias. Pergimus nunc ad ultimum Caput, quod discutere decrevi, Vicissitudinem scilicet Temporum Anni, Aestatis & Hyemis, Caloris & Frigoris, quae in Mundo Antediluviano pariter locum habuit, atque in nostro.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
