Latin
PARS VI
John Woodward, Specimen geographiae physicae 225
Unproofread scanNot analysed yet
Imò verò eadem patiuntur fata Herbarum, Fruticum, &Arborum fortiorum, &vivaciorum Partes teneriores ut Folia, &similes aliae, quae propter defectum alimenti decidunt; paucis exceptis, quae tenaciori constant compage, frigoris impetus eludunt, &in virore permanent, absque quòd restauratione perenni opus habeant. Manifestum itaque est, variatam hanc Rerum in Terra nascentium faciem vicissitudinis Temporum genuinum esse effectum; eumque adeò constantem &certum, quàm certa est Declinatio Solis, ipsa vicissitudinis causa; adeò certum, ut homo luminibus orbus, &coeterum omni notitiâ de Temporum Anni de cursu destitutus, post aliquod tempus verò in Hortum quendam, aut Agrum deductus, ex hoc ipso, veluti Calendario infallibili perspicere possit constitutionem Anni. Aliter longè, &pejus quidem se habet res, si loco variati Caloris supponamus cum Theorista aequalitatem ejus, sive constantem Temperaturam ante Diluvium. Quot, &quanta, ex tali rerum conditione insecuta fuissent mala, exprimi vix potest; non minimum est id, quòd in mediocri, condibzy G Goog constanter aequali, Caloris statu privatus fuisset Mundus pulchrioribus maximè, &utilioribus Creationis productis: tantum abest, ut prodiisset Status Terrae beatus, &verè Paradisiacus, ut potius abiisset in desolationem, &sterilitatem, ne pejora dicam. Fuisset talismodi Calor debilior justo quibusdam Vegetabilium generibus, nimius aliis.