# Specimen geographiae physicae 227

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/227
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/227

Extat notatu dignissimum Vegetabilium Terrae Antediluvianae reliquiarum Phaenomenon, quod persuasos nos reddit, non fuisse ibi talem, de quo sermo est, temperaturam. Ex his utique patescit, eundem tunc fuisse Rerum ordinem & successionem in Terrae facie, quae observatur etiamnum. Quandoquidem verò nobis constat, unicam successionis jam memoratae causam esse Solaris caloris variationem, sequitur omnino, obtinuisse ante Diluvium hanc Variationem & consequenter easdem Temporum Anni alternationes, aequè ac nunc. Quòd si viguisset Caloris aequalitas, & omnes produxisset Plantas quod ponimus, sed propter impossibilitatem haud concedimus, fuisset hoc datum effectui indifferenter, & incertò. Ratio nulla dari potest, cur florere debuissent hoc potius tempore, quàm alio; est enim hic peculiaris Solis variati effectus. Redacta fuissent hoc modo omnia in confusionem, & eversa prorsus rerum successio. Quae nunc comparent Plantae in distinctis Anni temporibus, floruissent omnes simul; ita ut in eadem Scena sese stitissent Februarius & Majus, Julius & September. Imò verò disparem admodùm exhibuissent faciem singula ejusGeneris Individua, exivissent haec in Semina, & plenam exhibuissent maturitatem, dum alia vix se induissent in flores, atque sic diversissimam ostendissent faciem. Inducta fuisset, ut paucis rem eloquar, tanta, & tam inordinata, diversitas in Vegetabili Regno, quanta vix potest concipi. Hoc ipsum est, quod liberè fatetur Theorista, quando scribit, omni Tempore fuisse Messem, & Autumnum. Sufficit hoc, quod ipse concedit, ad destruendam propriam suam Hypothesin.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
