# Specimen geographiae physicae 228

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/228
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/228

Aliud certè indicant Vegetabiles primae Terrae Reliquiae, ut non minima exinde in Hypotheseos favorem formari possit conjectura; Reperiuntur autem plura ex illis, Lapidibus mediis inclusa, & ad hunc usque diem pulchrè conservata. Horum subsidio judicari potest facilè, ut se habuerint tunc res. Ita verò consentiunt invicem Phaenomena, ut ex horum corporum uniformi collatione detegere potuerim (k) Gen. VII. 11. Mense secundo, decimo septimo die Mensis - - - rupti sunt omnes Fontes Abyssi magnae, & fenestrae coeli apertae sunt. Scripsit haec Moses Judaeis, suis popularibus, atque proinde intelligit formam Anni apud illos receptam, quae prima fuit, & antiquissima, sed in desuetudinem abiit durante commoratione in Aegypto, noviter tamen fuit restaurata eo tempore, quo haec memoriae mandavit Historicus (Exod. XII. 2.) Juxta hunc computum fuit primus Mensis Nisan, aliâs quoque dictus Abib; secundus Jiar, cujus decimo & septimo die profluxerunt Aquae Diluviales, teste Textu. Idem Tempus (quod notatu est maximè dignum) designat ipsa quoque Natura, & adeò quidem exactè, ut nemo non possit ipsis palpare digitis convenientiam Relationis Mosaicae, & horum Naturae lineamentorum. utriusque etiam indicii ab eadem origine dependentiam. Haec inrim ipsum Tempus Anni, quo Diluviana Inundatio contigit, (k) & speciatim determinare ipsum Mensem Majum: (l) non mihi obviam venit in tanta rerum, quas oculis meis usurpavi, multitudine unica Planta, vel aliud corpus, quod referri possit ad ullam aliam Constitutionem Anni; nihil, quod maturius est, vel serius; nihil, quod provectiorem habuerit, vel molliorem aetatem, quàm nunc communiter habent in memorato Mense; aliter longè se res habuissent, si eadem, & constans fuisset Anni temporum aequalitas, qualem fingit Theorista.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
