# Specimen geographiae physicae 229

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/229
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/229

Non desunt alia Animalis, quod ante Diluvium vixit, Regni Phaenomena, quae plura alia, nec minùs demonstrativa, suppeditant in eundem finem Argumenta, haec autem ob temporis angustiam praesenti examini non subjicio. Tantillum, quod superest temporis consecrandum venit Inspectioni Archivi Mosaici, ut ex hoc porrò patescat, quid in praesenti negotio statui debeat; video enim, me praeter intentionem excessisse limites, quos servare initiô decrevi, sed veniam impetraturum confido, nixus materiae copiae & gravitati, quam in angustius ς παρόδῳ. Computum ipsum quoniam praesens loci angustia non caperit, exhibebo alibi. (l) Conf. Part. 3. Sect. 2. Cons. 1. stius spatium contrahere vixilicuit. Gen. I. 14. Dixitque Deus, Fiant LLIMINARIA in expansione Coelorum, ut distinguant inter diem & noctem, sintque in Signa, & STATA TEMPORA, in Dies & Annos. Minimè favet, uti quilibet statim videt, Textus hic Opinioni de Temporum Antediluvianorum haud variatâ aequalitate, imò tantum abest, ut faveat; ut nemo nostrûm posset tam paucis verbis describere, & tam emphaticè exprimere naturalem Anni formam, & successivas mutationes, tales, quales hodie experimur; praesertim, si per Signa heic loci intelligi debeant Menses, tunc enim primò & statim occurrit Annus; & is quidem subdivisus in suas Partes, Quatuor Tempora, Duodecim Signa, sive Menses & Dies; imò ex versu 19. addiscimus simul, constitutionem hanc ordinatam fuisse intra quatuor dierum spatium, in ipso Creationis initio. Sed pergimus. Gen. VIII. 21. 22. Et dixit Dominus ad cor suum, Posthac non amplius execrabor Terram - - - neque percutiam ultra omne vivens, quemadmodum feci. Adhuc erunt omnes Dies Terrae, Sementis & Messis, Frigus & Aestus, Aestas & Hyems, Dies & Nox non cessabunt.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
