# Specimen geographiae physicae 24

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/24

5. Non item inficias imus, dari aliquot Testaceorum & Crustaceorum Genera, e. gr. Buccina ampliora, Conchas Veneris, Astacos. Cancros, quae rarò admodum inter Fossilia reperiuntur, & adeo quidem rarò, ut aliqui ex Viris Doctis affirmare non dubitaverint omnimodam prorsus eorum in Terra absentiam. Falsum quidem hoc esse, & è contra omnia ex recensitis Testacea crustaceave si non hîc, alibi certè reperiri, assero: hoc tamen negare non possum, quòd rarissimè admodùm, ubicunque Terrarum simus, illa inveniamus. Tantùm autem abest, ut haec Observatio contra me pugnet, ut potius, & ex animi mei sententia, veritatem assertionum mearum comprobet. Sunt quippe ejusmodi Testae omnes Lapidibus, Marmore, aliave terrestri materiâ leviores. Jam autem certum est de his & aliis ejusdem propè levitatis Testaceis, quòd raro admodùm in Terra occurrant, in respectu ad alias Conchas, & Cochleas, quarum specifica Gravitas eadem est cum Lapidibus, aliisque Corporibus Terrestribus. Ratio hujus rei erit manifesta, & captu facilis, si demonstravero prius (f), quòd in Dilu(f) Part. 2. Cons. 2.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
