Latin
PARS I
John Woodward, Specimen geographiae physicae 27
Unproofread scanNot analysed yet
Inferimus hinc, Testacea aliaque Corpora, Echinis aliisque modò memoratis, &per consequens ipsis Lapidibus, Creta, aliaque simili Terrestri Materiâ, leviora, quales sunt Astaci (rationem habentes ut 1– ad 1.) Cancri (1142. ad 1.) &reliqua Crustacea, Dentes item &Ossa Piscium Cartilaginosorum &Squammosorum, &plurima insuper alia corpora subsedisse omnium ultima, adeoque composuisse ipsam Terrae superficiem, aut supra eam consedisse; ubi tempestatibus, aliisque Injuriis externis continuò exposita successu temporis necessariò fuêre confracta, unde mirum videri nemini debet, quòd post quatuor mille annos, qui inde à Diluvio effluxêre, vel parùm, vel nibil, ex hisce reliquiis supersit. Tutò proin ad judicium Lectoris &Spectatoris cujusvis ingenui, &partium nulli studio addicti provoco, numne in tanta rei certitudine &constantia, tot &diversis locis comprobata, possint aut debeant Fortuitae seu asuales, vocari Observationes, quibus nunc constat, reperiri etiam num in magna copia, &sola quidem Testaceorum marinorum illa genera, quae ejusdem circiter sunt Gravitatis specificae cum Lapidibus, aliaque terrestri Materia, compactâ satis &densa ad praeservandum illa, à corruptione, alia autem &minus gravia adeò rarò occurrere; quin etiam patet, an haec observata contrarientur meae Hypothesi vel non potius eam maximè confirment? Dissertationi ipsi huic tandem subjungetur Appendix, in quo distinctis Sectionibus tractabo Doctrinam de Unicornu Fossili, Lapide Judaico, Entrocho, Asteria, Bufonite, Glossopetra &Cornu Ammonis: ostensurus, quòd haec &alia plura id genus corpora, per tot Seculorum decursum inter Gemmas, &Lapides veros reputata, aliud nihil sint, quàm Dentes, Ossa, aliaque Animalium Marinorum in Diluvio universali unà cum aliis relictorum partes.