Latin
PARS I
John Woodward, Specimen geographiae physicae 3
Unproofread scanNot analysed yet
Nec subsistunt Observationes meae in siccioribus seu solidis Terrestris Globi Partibus, verùm extendunt sese ad Fluida quoque, eorumque contenta, ad Aquas reperiundas in Fodinis, Cryptis, aliisque absconditis Recessibus non minus, quam ad alias in Terrae superiori facie conspicuas, Lacus, FlumiFontes. na, Principalis interim intentio haec fuit, ut quantum fieri posset, integram Regni Mineralis mihi compararem notitiam. Quapropter exactè inquisivi ubi vis, quò veni, locorum in cuncta, nullis parcendo sumptibus, ut viscera terrae probè inspicerem, &cavitates subterraneas, seu Naturâ, liceat ita loqui, factas, seu humanâ industriâ elaboratas, detegerem. Ubicunque percontatus sui Cryptam quampiam, vel arte excavatam fossam Puteo destinatam, vel Terrae, Luto, Margae, Arenae, Sabulo. Cretae, Lithanthracibus, Lavidibus, Marmoribus, Metallis, aliisque id genus inde effodiendis, eò me contuli protinus, &quae ibi locorum omni adhibito studio observavi circa ipsam Terram, Lapides, Me tallicas venas, inde a superficie ad fundum usque Fodinae, fideliter detuli in Diarium, quod hunc in finem longo satis tempore mecum portavi.