# Specimen geographiae physicae 30

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/30

Argumenti Dignitatem & pondus arguunt certè Scriptorum numerus ingens: quorundam ex illis merita Reipublicae Literariae satis cognita; fervor Animorum, quo materiam hanccè fuêre aggressi, ut plenè rem deciderent; quòd autem necdum ad metam optatam perductum est opus, id haud spernendae difficultatis certissimum simul est indicium. Statuunt aliqui, fuisse Testacea haec ab Antiquis harum Regionum, ubi nunc reperiri solent, incolis ex Mari asportata, & post rejecta, quàm Animalia inclusa cesserunt in victum, postmodùm etiam petrefacta, & mediante hac alteratione à corruptione praeservata, esseque haec ipsa illa, quae hodieque reperimus in Agris nostris, & Lapicidinis sparsa. Malunt alii in eam ire sententiam, quâ habeantur pro λειψάνοις magnarum, quae olim contigerint, ripis sese extulerint, & adjacentes Regiones obruerint, Maris Inundationum, in Terra relictis, postquam Maris unda, ante furiosa, sensim & placide retrocessit. Persuadent sibi nonnulli, non uno in loco semper manere Mare, sed frequenter sedem suam mutare, ut quae nunc hîc vel ibi habitatur Terra sicca, olim fuerit Aquis marinis tecta, & speciatim Regiones illae, quae nobis haec spolia offerunt, extiterint habitaculum Carchariarum, & aliorum Piscium, Ostreorum, Cochlearum, & similium Testaceorum: ipsum autem Mare deseruerit progressu temporis suam Stationem, & in novos se receperit Sinus, tantùm resorbens Terrarum in oppositis Littoribus, quantùm perdidit in hisce, haec adeò postea sepulta servarint Conchylia, quae ante ibidem degebant viva.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
