# Specimen geographiae physicae 33

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/33

Reverâ tamen sese magis magisque intricârunt; quemad modum luce apparebit clariùs, si lucem aspexerit Dissertatio praeliminaris, cujus Epitomen supra jam exhibui. Fuit sanè haec praecipua, & à plerisque recepta Opinio eo tempore, quo primùm cum Collectaneis meis Londinum redii. Praeter hos formarunt alii alias Conjecturas, ut Corpora haec Terrae adstruerent; Harum recensionem in alium differre locum malo, quàm Lectorem illâ turbare, & mihi ipsi remoram injicere. Quando itaque viam, cui insisto, explanatam reddere, & curiosum Lectorem non diutius longâ diversarum Opinionum relatione, detinere in animo habeo, erit omninò necesse, ut absque morâ rationes & argumenta singularum in medium producam, atque simul ostendam, cur ego rejectis omnibus aliis hanc de Origine à Diluvio acceptarim Sententiam. Patescet plenissimè in progressu hujus Operis Argumentorum pondus, quae me ad partes illorum traxerunt, qui à Diluviana Inundatione Fossilia haec deducunt; In hunc enim finem Specimen hocce conscripsi, ut Quaestionem hanc discuterem. Praemittam autem cogitatis meis Narrationem Histoedibzy G Google Historicam ejus, quod ante me praestiterunt Fab. Columna, Nic. Steno, P. Boccone Jac. Grandius, Job. Rajus, aliique Viri Docti, ut constet, quousque illi jam fuerint progressi, ubi substiterint, & erraverint, quidve mihi agendum supersit.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
