Latin
PARS I
John Woodward, Specimen geographiae physicae 35
Unproofread scanNot analysed yet
ti sunt aliqui Authores, fuisse scilicet Testacea haec primùm in superficiem Terrae projecta, postmodùm autem aliqua ex illis operta à terrestri illa materia, quae unà cum Pluvia ex aëre delabitur, aut veluti sepulta coeno, &pulvere, quibus gravidi ruunt ex Collibus &Montibus Torrentes. 2. Quòd non majorem mereatur applausum Opinio aliorum, quâ praesumuntur Fossilia haecce Aquae ipsius marinae vehiculo à fundo Oceani per Canales subterraneos delata ad Fontium, Fluminumque Scaturigines, vel, ex satiatis his &obstructis, hîc illic in Terrae visceribus deposita, aut propter alia obstacula in via retenta. 3. Quòd neque audiendi sint, qui à particularibus Maris Inundationibus corpora haec deducunt; qualis fuerit Ogygeana illa, vel Deucalionaea, aliave recentior adhuc; quales item solent comitari Terrae motus, vel etiam excitari occasione Aestuum marinorum solito altiorum, aut Ventorum &Tempestatum vehementiorum, aut aliarum id genus causarum. 4. Quòd assensus sit denegandus Opinioni illorum, qui originem arcessunt ab ipsis Mundi primordiis, atque perhibent, fuisse haec corpora in Terra relicta tertio Creationis die, quo in unum alveum fuêre collectae Aquae*, quae antea totum Terrae globum inundabant.