# Specimen geographiae physicae 37

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/37

Quòd neque Reliquiae sint Maris in anteriora protrusi, quod coactum fuerit à Littoribus certis recedere propter Limum, & Terram, ductu Fluminum ad Ostia delata, quae Ripis continuum addiderint incrementum, excluso & retruso Mari, quod proin Testacea sua Terrae tradere debuit, tanquam Trophaea novae ad eam accessionis; quemadmodum sibi persuadent nonnulli, quod fuerint ex limo Acheloi, Nili, Penei, & aliorum Fluminum ortae Insulae Echinades, Aegyptus inferior, Thessalia, & aliae plures Regiones. 8. Quòd tandem non possint attribui tales effectus permutationi Alveorum marinorum, cujus continuae alterationis causa sit ipsum Mare, deradens vel deterens terram horum littorum, eamque unà cum Conchyliis deferens ad ripas oppositas, quibus prom continuum afferat incrementum. Sunt Propositiones hae (quae Consectariorum loco fluunt ex Observationibus) omnes, ut quivis videt, negativae, utpote erroneis Opinionibus aliorum, qui hanc Quaestionem ventilârunt, oppositae. Modi, quibus haec corpora fuerint ex Mari in Terram deportata, sunt varii, & ab invicem diversi.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
