# Specimen geographiae physicae 39

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/39
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/39

Constabit quippe, (h) quòd mutationes, si quas Terrae Globus subiit, sint parvi momenti, & vix perceptibiles, talisque Conditionis, ut tendant potius ad conservationem Terrae, & Corporum Terrestrium, quàm destructionem, & confusionem, quae Hypothesium adversarum Authoribus probanda venit; Ipse autem ex Monumentis Antiquis clarissimis, & extra omnem dubitationis aleam positis, ex Historia & Geographia, ex attenta denique consideratione praesentis illarum ipsarum Regionum, ubi mutationes accidisse praesupponuntur, Status, demonstrabo, quòd sint imaginariae, omni careant fundamento, & reverâ nunquam contigerint, è contra Limites Terrae Marisque permanserint constantes; in summa, quòd idem hodie sit quàm propè Globi Terraquei Status qui (h) Part. V. Cons. 1. &c.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
