# Specimen geographiae physicae 40

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/40

qui fuit statim post Diluvium Universale; continuaturus ad finalem usque dissolutionem, utpote eundem in sinem praeservatus, in quem primitus fuit formatus, eâdemque quâ hucusque constitit, potentiâ porrò conservandus. Speciatim autem in patrocinium Causae meae ostendam, Quòd licet supponatur (ex mente Scriptorum quorundam) Aqua pluvialis plenè saturata materiâ terrestri, & illis speciatim particulis, quas probabo inservire Vegetabilium, atque hinc etiam Animalium formationi, nutritioni & incremento, & quae vehiculo ipsius Aquae per horum Corpora distribui solent, quamvis, inquam, concedatur omnis Aqua (speciatim pluvialis) magis minusque particulis istis referta, utpote facilè intra poros Aquae susceptibilibus, & eum ea moveri aptis; haec tamen materia, quia natales suos debet ipsi superficiei Terrae, unde elevatur in Aërem, aut cum Vaporibus ex omnibus illius poris continuo ascendentibus, (i) aut per Torrentes in Flumina & Mare deportata ex hoc rursus in consortio Vaporum ascendit sursum, & una cum guttis pluvialibus descendit, quia, inquam, materia haec ex Terra oritur, non poterit eidem per Pluviae lapsum reddita ullam (i) Part. 3. Sect. 1. Cons. 8.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
