# Specimen geographiae physicae 41

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/41

ullam addere Globo dimensionem, aut superficiei aliquod auomentum, sed restituere saltem, quod fuit ablatum; Nec etiam ibi otiosa jacet, & inutilis haec materia, verùm impenditur partim nutriendis & augendis Plantis, partim verò rursus surgit vehiculo vaporum in Aerem, vel defertur in Flumina, & ipsum Mare, ut sic nihil inde accedat Terrae, contra quod statuerunt aliqui. Ipsa porrò materia terrestris Fluminum ductu Mari allata sustinetur ibi, partim propter majorem Aquae marinae crassitiem & Gravitatem, partim propter constantem illius agitationem, quam ipse Aestus, aliae ve commotiones excitant, sicque particularum Terrestrium subsidentiam impediunt; aliquae etiam particulae, quae subsident, efferuntur rursus in altum proximâ quavis tempestate, & Aquae denuò commiscentur, ut cum hac ipsa in Vapores exhalatâ, & in foecundas imbres postmodum resolutâ Terrae restituantur. Atque hac ipsâ perenni Circulatione plurima transiguntur in Naturae Mundanae Systemate, praecipuè autem principes duo Providentiae Divinae actus constanter exercentur: quorum unus Aquam omnibus promiscuè Terrae partibus dispensat, sicque omnibus ubique natis Corporibus, eorumque singulis partibus suum affert nutrimentum, & augmentum; alter Terram & Mare in perpetuo Aequilibrio servat; quatenus Aqua, nutritivae Materiae vehiculum, in Terram delata ex Mari, in hoc refunditur; & materia ipsa Terrestris Terrae, tanquam Promptuario universali, & solo natali, restituitur; ut adeò & Terra & Mare intra suos definitos maneant limites, nec hoc possit inundare illam, nec illa vicissim Aquas marinas in angustius cogere spatium: Non proin conceditur, ullas dari insulas aut notabiles Terrae portiones alias, ex congesta, vel accumulata Terra ortas, non ullam Continentis accretionem à limo per Flumina ad Ostia delato factam.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
