# Specimen geographiae physicae 42

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/42

Quamvis omnia omnium Veterum placita in hoc convenerint, quòd primitus fuerit Mare, ubi nunc stat Aegyptus, & maxima illius Regionis pars sit recens exorta, ex Terra limosa per Nilum fluvium in Mare deducta, denegare tamen hanc Aegyptiacae Terrae originem ausim ego, & contra asserere, aequè diu stetisse illam, ac ullam aliam Continentis Africae partem: eandemque, quâ nunc gaudet, constitutionem naturalem habuisse inde à Diluvio, quòd littora illius Regionis ne hilum quidem fuerint in Mare protracta per trium vel quatuor mille annorum decursum, nec etiam superficies altiùs elevata à limo Terdibzy G Google Terrestri quotannis ductu Nili advehi solito.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
