# Specimen geographiae physicae 46

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/46

Neque longo pòst temporis intervallo detexi originem errorum, quibus Veteres fuêre capti. De his autem mox plura. Quod circa hanc materiam errârunt Scriptores veteres Gentiles, veniam meretur & excusationem. Erat tunc temporis Philosophia adhuc in sua infantia, Antiquae Traditionis pauca illis remansere vestigia, eaque valde obliterata, & tractu temporis deperdita, ut non nisi obscuras, languidas, atque defectuosas valde de Providentia conceperint Ideas; & ignari prorsus fuerint modi, quo DEUS secum constituit conservare & gubernare Naturae mundanae Machinam.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
