# Specimen geographiae physicae 50

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/50

Vel certè tales contingerent rerum vicissitudines, atque confusiones, dissidia talia, & conflictus, depraedationes, Maris Teraeque mutationes multifariae, si Universi regimen relinqueretur Naturae ipsi; si integra creatae Materiae massa dependeret à propria dispositione, atque tendentia; si nulli essent denniti Terrae limites, neque fraenum injectum furenti Oceano, si non existeret, qui obicem atque valvas illi apposuit; ac dixit, Hucusque per venies, nec ulterius, & hîc depones tuos tumentes fluctus. Quandoquidem verò etiamnunc ad gubernaculum sedet Divina illa Potentia, quae vastum hoc Corporum Mundanorum Systema in Creatione produxit ex nihilo, atque * Job. XXXVIII. 10. 11. que in ordinem adeò praecellentem, & decorum disposuit, quem adhuc dum cum admiratione conspicimus; quae Terram primam formavit statui innocenti Protoplastorum convenientem, illam autem, lapso genere humano, per Diluvii modum (m) alteravit, atque in statum praesentem immutavit, simulque Indigentiae rerum, quae degeneranti Humanae Naturae respondet, accommodavit.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
