Latin
PARS I
John Woodward, Specimen geographiae physicae 51
Unproofread scanNot analysed yet
Quando, inquam, Omnipotens ille DEUS Mundi naturalis regimen etiamnum tenet, Generis humani eandem adhuc, &vigilem, curam habet, &propter illud etiam Terrae prospicit, non minùs ac olim (id quod suo loco abundè demonnstrabitur) pronam hinc deducimus consequentiam, quòd placeat DEO, Terram hanc ita porrò conservare, ut etiam Posteris nostris commodum existat habitaculum, atque illis porrò omnia ad vitae usum neceslaria, Vegetabilia, Animalia, &Mineralia suppeditet, quamdiu Generis ipsius humani duratio est praefinita, &,pro Decretorum, Omnipotentis Sapientiae constantia, sive firmitate, Legumque, quibus Universum regi voluit, perenni immutabilitate, Terra, Mare omniaque Corpora Natur alia in hoc statu permansura sint, quem nunc praesefe(m) Part. 2. Consect. 2. &c.