# Specimen geographiae physicae 53

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/53

Quinimò ex ipsa Authorum relatione, unde suas Opiniones mutuati sunt posteri, attentè consideratâ, constare potuit ipsa illorum incuria, & errorum origo; & facilè perspici, eandem prorsus nunc esse Terrae Marisque faciem, cum illa antiqua, prouti ab Authoribus nobis fuit relicta, quòd item nullam subierit notabilem alterationem Terrae Globus inde à tam longo tempore, nec in toto suo corpore, nec in suis Partibus. Qui superficiario quovis rerum conspectu sunt contenti, Naturam transitivo saltem contemplantur oculo, in generali Examine subfistunt; quorum cogitata angustis admodùm coercentur limitibus, qui rerum Naturam Myopicis aspiciunt oculis, his necessariò contractum est & defectivum, imò saepe à veritate alienum, atque erroneum judicium. Sunt Fantastici Homines, qui ruinam & confusionem praestolantur ex illis ipsis modis, quibus & haec & illa reapse praepeditur & evitatur. Metuit hic Terrae mole sua quotidie (à terrestris materia per Imbres delapsae accessu) adauctae submersionem infra Aquas, aliquando secuturam. Alius è contra sibi imaginatur, Terram siccam inundatum iri ab Aquis Oceani, terrestri materiâ ductu Pluviae & Fluminum delatâ gravidis quoniam haec sensim sine sensu Sinum Maris expleat, & sic Aquis ad exundandum occasionem praebeat. Quum tamen hâc ipsâ Terrestris materiae distributione ubique, Terrâ Marique, restaurari soleat, quod decessit, & conservari Oceani ac Terrae limites, sicque contrarium prorsus resultet ejus, quod Viri illi praepostero argumentationis modo intulerunt. Cessante hac Circulatione (quam illi adeò expavescunt) cessaret quoque immediatè Corporum omnium Generatio, & subsisteret in suis actionibus Natura.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
