Latin
PARS I
John Woodward, Specimen geographiae physicae 58
Unproofread scanNot analysed yet
Persuasi equidem erant omnes, fuisse aliquando Mare, ubi occurrerunt ipsis Testacea, haec adeò esse illius Reliquias. Hactenus verum ibant tramitem: erat haec Conclusio Naturae, &Rationi, satis consona. Ast, ubi sermo erat de modis, quibus huc devenerit, &ad alveum suum redierit Mare, altum fuit obscuritatis Silentium; Ex defectu Traditionis, &Philosophiae, recurrerunt ad Conjecturas ipsorum judicio aliis praeferendas; quarum summa huc ibat, ut aut vi conducta fuerint Testacea illa in Terram, per Inundationes modò memoratas particulares, aut loca illa, quae nunc perhibentur Fossilium natalia, olimfuerint ab ipso Mari operta, vel possessa, postea autem derelicta. Hisce praesuppositis excogitandi erant modi, quibus potuerit Mare à nativa sua sede depelli, &in alios Sinus, vel alveos cogi. Si Testacea reperta fuêre in Insula, intulerunt promptè, jacuisse integram illam primitùs in fundo Oceani, postmodùm autem fuisse in altum ex imo erectam ope halituum; vel etiam potuisse fundum Aquis denudari, undari, simul ipsa Testacea in conspectum venire, exhalatis in vapores per Solis calorem aquis.