Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 59-2
Unproofread scanNot analysed yet
PARS De Diluvio Universali, in quo fuerunt Marina Corpora in Terram delata, necnon de Effectibus, atque Mutationibus, quas Inundatio illa Terrae intulit. St Pars Prima totius Tractatûs IntroEductoria, eum in finem praefixa, ut viam sterneret ad hanc Secundam, &Tractationem ipsam redderet liberiorem à perplexis difficultatibus, quae Scriptores alios valde implicârunt, simul etiam removerentur praejudicia, quibus circa Efficientes causas capti sinistrè judicârunt de translatione Testaceorum marinorum in Terram; Unde facilè conjectare licet, esse Consectaria ex Parte Praecedenti deducta negativi Generis omnia.