# Specimen geographiae physicae 61

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/61

Hoc ut effectui dare queam, recurrere necesse habeo ad Observationes, ut earum adminiculo Controversia ad Veritatis normam decidatur, & plenè discutiatur. Porrò igitur, ut hactenus, ex illis meas deducam Conclusiones, quae in hac Parte omnes sunt Affirmativae. Prima haec esto. 1. Fuêre Corpora haec marina ab ipso Mari delata (q) in Diluvio Universali; & redeuntibus insinus vel alveos suos Aquis, in Terra relicta. Est haec Propositio tanti momenti, ut omninò mereatur prolixiùs aliquantò exponi, & singulari industriâ stabiliri; fideliter item & exactè conferri cum ipsis Corporibus Marinis, eorumque singulis circumstantiis, ut, quomodo iis quadret, clariùs patescat: Non dimittam ante hoc pensum, quàm evicero, illa ipsa, quae in Parte Prima opposui variis ibi propositis Opinionibus, huc pertinere, imò Argumenta constituere Veritatis demonstrandae solidissima, & evidentissima; quae sola facili & naturali viâ (a) Conf. Part. 3. Sect. 2. Cons. 2. 3. viâ satisfacere queant omnibus circumstantiis, & dubia quaevis speciosâ ratione solvere.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
