# Specimen geographiae physicae 62

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/62

Dubia haec ipsa, speciatim autem ea, quae haud ita pridem à Viris Doctis fuêre contra sententiam meam in medium prolata, tantò longiùs prosequar, ut eorum imbecillitas tantò clariùs innotescat. Hisce discussis, redibo ad Observationes meas, quibus innixus describam Effectus Diluvii in Terram, seu Alterationes, Globo huic à fatali illa Inundatione illatas, quarum aliquae omninò erant permagnae. Hasce in binas distribuo Classes; Prima continet eas, quarum certitudo non est absoluta, & demonstrativa, verùm notitia saltem conjecturalis, hariolanda ex argumentis longiùs petitis. Incongruum foret harum mutationum fusâ deductione compendiosum hunc Tractatum adimplere, quapropter impraesentiarum eas praetereo, locum cessurus Secundi generis Alterationibus, quarum certitudo ad oculum ita demonstrari potest, ut nemini scrupulus suboriri queat; quae directè prono alveo fluunt ex Observationibus; atque adeò sunt evidentes, ut nullâ aliâ viâ potuerint Corpora haec Marina tali ordine, quo reperiuntur, locari, & in Strata Lapidum, Marmorum, Cretae, adeò profundè demergi, quinimò debuerint necessariò Alterationes hae omnes, quarum Catalogum nunc texam, contingere. 2.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
