# Specimen geographiae physicae 64

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/64

Formavit Materia Terrestris, quae recensitis jam modis subsedit Strata Lapidea, Marmorea, Carbonaria, Terrea, alia, ex quibus Stratis super Stratis Globus ipse Terrestris constat, in illis ad minimum partibus, quae hominum subiêre conspectum. Quum ita Strata collocari debuerunt in ordine ad disparem Gravitatis rationem, subsidit primò non sola Materia homogenea, quae omnium fuit ponderosissima, sed eodem tempore quaevis alia Corpora eodem Gravitatis gradu gaudentia, quando nunc certum est, dari diversi generis, naturae, & constitutionis Corpora, attamen ejusdem propè Gravitatis specificae, accidere omninò oportuit, ut differentis naturae Corpora delapsa fuerint simul, atque ita unum idemque composuerint Stratum. Proptereà sanè contigit, ut Cochleae, ac Conchae Gravitate prae aliis eminentes depositae fuerint in Stratis Lapidum, Marmorum, aliorumque ponderosiorum Terrestrium corporum: dum interim Conchylia leviora sese associârunt materiae etiam leviori, e. g. Cretaceae, aliive Lapidibus gravitate cedenti; quâ absente ceciderunt hujus generis Testacea haud procul à superficie; Hinc est, quòd Testas leviores e. g. Echmorum, & similes, copiosè reperiamus in Creta, ubi ex gravioribus rarissimè offendas aliquam, utpote quae subsederunt citiùs, & profundiorem infra Strata Cretacea occupârunt locum.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
