# Specimen geographiae physicae 68

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/68

Stratorum causabatur, intra ipsam Terram, nec extra eam. 8. Disruptioni huic originem suam debent omnes Terrestris Globi Irregularitates, sive aequalitates. Cryptae naturales Rupibus inclusae, & Intervalla illa Stratorum, quae in meis Observationibus nuncupo Perpendiculares Fissuras, aliud nihil sunt, quam Stratorum Interruptiones. Elevationes autem Stratorum sunt omnes Terrae Partes eminentiores, Montes, & Rupes: Haec Strata sicubi fuêre solida, sese invicem supportarunt insitu, quo fuêre in fractura Materiae Terrestris disruptâ erecta, & ad invicem inclinata (u), non proin relabi potuerunt in pristinum, & horizontalem magis situm, quemadmodum Strata Terrae, vel alia, quae minùs fuêre solida, aut non habuêre interjecta Lapidum, aliorumque corporum solidiorum Strata, quae illas in Situ elevatiori servarent, & substruerent. Inde sanè arcessenda est ratio, cur Regiones Lapidibus, Marmoribus, & aliis solidioribus abundantes corporibus, montosae sint admodùm, & inaequales; illae verò, quae horum nihil praebent, verùm argillaceae sunt, aut arenosae, nullosque ferè ferunt Lapides, campestres planae, & horizontales. Stratorum depressio(u) Conf. Cons. 5. supra. pressiones sunt ipsae Terrae partes Depressiores, Valles, Maris Alvei &c. Si fortè Strata quaedam aliis interjecta desederunt, extantiori manente in medio sublapsorum aliquo, formavit id Insulam.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
