# Specimen geographiae physicae 73

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/73
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/73

Ipsa copiosa Terrae producta fuerunt ipsi Illicio & Laqueo; excitârunt, atque foverunt ejus libidines, & januam aperuerunt ad luxuriem, & omnis generis vitia; Laboris non fuit ulla occasio, aut necessitas, quoniam Terra nullam postulavit Culturam, vel exiguam, unde omne ferè tempus teri potuit otio, & stultis cogitationibus, homines indulgere pravis moribus, corruptis actionibus, & sceleribus enormibus; nec proin mirum videri debet, (x) quòd multa fuerit malitia hominum in terra, & omne figmentum cogitationum cordis humani duntaxat malum, idque omni tempore: quòd Humanum Genus speciatim sese immerserit in Intemperantiam, Impudicitiam, & varias alias Voluptates corporeas; quòd tempus consumserint in gula, edentes & bibentes, in concupiscentiis, & lascivia, (quae Scelerum gene (x) Genes. VI. 5.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
