# Specimen geographiae physicae 74

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/74

genera Scriptores sacri modestè exprimunt ita; (y) contrahentes matrimonium, & nuptum dantes:) & quidem, nullâ observatâ honestatis Lege, nullâ decoris, aut prudentiae habitâ ratione: nullo facto aetatis & cognationis discrimine; promiscuè, nec alio duce, quàm bruto quodam appetitu, duxerunt sibi uxores, ex omnibus, quas elegerant; (z) Plenitudine & Abundantia, Otio & Ignaviâ foventibus, & promoventibus haec vitia naturali quâdam vi; nec tandem demiremur, si Apostasia hominum fuerit tanta, & infectio adeò universalis, ut Terra fuerit (a) impleta violentiâ, & omnis caro corruperit viam suam; quandoquidem causa mali, Terrae fertilitas fuerit universalis, undiquaque diffusa, & Epidemica. Arduum certe foret, aliam, quàm haec est, assignare causam singularem, quae Effectum adeò generalem, qualis hic fuit, producere valuerit. Non minor est nunc, quod metuo, Humanae Naturae pravitas, quàm fuit olim. Affectus hominum adhuc sunt aequè exorbitantes, & inclinationes aequè vitiosae. Nunquam defuerunt impii homines, & scelerati inde à Diluvio, tales reperiuntur etiamnum; verùm contagium non adeò est universale ut omnes inficiat, verùm limitibus quibusdam, per subtractionem redundantis causae, coercitum.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
