Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 75
Unproofread scanNot analysed yet
Ast temporibus Antediluvianis venenum fuit magis multiplicativum, &communicativum, sese diffudit quaquaversum, &vix ante reprimi potuit, quàm totam Humani Generis Massam contaminaverit, &ita penetraverit, ut Terra fuerit revera Nosodochium Phreneticorum &Maniacorum. Quòd Omnipotenti Patri, &Humani Generis Benefactori communi, placuerit tempestivum huic malo applicare remedium, Mundum ex statu tam misere corrupto, atque deperdito liberare, &ad meliorem frugem deducere; miseros Homines ex praegrandi stupiditate liberare, &à Voluptatibus corporeis, quibus sese infortunatò immerserant, avertere. Dedit autem id effectui, partim contrahendo, &abbreviando Peccati vim; intercipiendo cursum Scelerum per immissos varios Labores, &Lanquores; admovendo propiùs conspectui Hominum Regem Terroris, Mortem, quae antea stabat eminùs, ad longam octingentorum, &nongentorum annorum distantiam, ponendo hanc legem, ut dies illorum forent tantùm centum &viginti anni (c); partim removendo Illectamenta, Peccati causas occacasio(c) Gen. VI. 3. dibzy G Goo sionales; perdendo (d) Terram, quae vitiis larga suppeditabat auxilia, alterando ejus Constitutionem, &propius adaptando fragili lapsorum Hominum statui.