# Specimen geographiae physicae 75

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/75

Ast temporibus Antediluvianis venenum fuit magis multiplicativum, & communicativum, sese diffudit quaquaversum, & vix ante reprimi potuit, quàm totam Humani Generis Massam contaminaverit, & ita penetraverit, ut Terra fuerit revera Nosodochium Phreneticorum & Maniacorum. Quòd Omnipotenti Patri, & Humani Generis Benefactori communi, placuerit tempestivum huic malo applicare remedium, Mundum ex statu tam misere corrupto, atque deperdito liberare, & ad meliorem frugem deducere; miseros Homines ex praegrandi stupiditate liberare, & à Voluptatibus corporeis, quibus sese infortunatò immerserant, avertere. Dedit autem id effectui, partim contrahendo, & abbreviando Peccati vim; intercipiendo cursum Scelerum per immissos varios Labores, & Lanquores; admovendo propiùs conspectui Hominum Regem Terroris, Mortem, quae antea stabat eminùs, ad longam octingentorum, & nongentorum annorum distantiam, ponendo hanc legem, ut dies illorum forent tantùm centum & viginti anni (c); partim removendo Illectamenta, Peccati causas occacasio(c) Gen. VI. 3. dibzy G Goo sionales; perdendo (d) Terram, quae vitiis larga suppeditabat auxilia, alterando ejus Constitutionem, & propius adaptando fragili lapsorum Hominum statui.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
