Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 77
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd propterea magna temporis pars, quod Antediluvianis Hominibus fuit quasi aono datum, &ab iis in pravos usus consumtum, impendi debuerit fossioni &arationi, conquirendo victui, aliisque ad vitam necessariis, &fertilitatis excessus, qui tantum contribuit ad malas primorum Hominum Actiones, fuerit retractus &praecisus. Potuisset, si non alia fuisset supremi Rerum Domini, &justissimi scelerum Vindicis, intentio, genus Hominum depravatum puniri, &simul omnes posteri à simili vivendi more deterreri per vias longè breviores Diluvio, per modos ubivis obvios, aequè terribiles, &Exempli vim praebentes. Potuisset, inquam, Genus Hominum è medio tolli viliori longè processu: absque quòd fuisset necesse, totam Naturam destruere, omnia susque deque vertere, Terrae Glo(h) vid. Cons. 3. supra. Globum in frusta conquassare, &cardine suo dimovere. Potuisset negotium hoc peragi exitialibus Bellis; licuisset Creatori Deo. corda omnium Hominum ita disponere, ut hi ipsi contra invicem exardescentes executores extitissent Divinorum Decretorum. In manu DEI erant Fames, Pestis, &millenae Calamitates aliae, quibus potuissent homines cater vatim deleri, imò funditus extirpari.