# Specimen geographiae physicae 77

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/77

Quòd propterea magna temporis pars, quod Antediluvianis Hominibus fuit quasi aono datum, & ab iis in pravos usus consumtum, impendi debuerit fossioni & arationi, conquirendo victui, aliisque ad vitam necessariis, & fertilitatis excessus, qui tantum contribuit ad malas primorum Hominum Actiones, fuerit retractus & praecisus. Potuisset, si non alia fuisset supremi Rerum Domini, & justissimi scelerum Vindicis, intentio, genus Hominum depravatum puniri, & simul omnes posteri à simili vivendi more deterreri per vias longè breviores Diluvio, per modos ubivis obvios, aequè terribiles, & Exempli vim praebentes. Potuisset, inquam, Genus Hominum è medio tolli viliori longè processu: absque quòd fuisset necesse, totam Naturam destruere, omnia susque deque vertere, Terrae Glo(h) vid. Cons. 3. supra. Globum in frusta conquassare, & cardine suo dimovere. Potuisset negotium hoc peragi exitialibus Bellis; licuisset Creatori Deo. corda omnium Hominum ita disponere, ut hi ipsi contra invicem exardescentes executores extitissent Divinorum Decretorum. In manu DEI erant Fames, Pestis, & millenae Calamitates aliae, quibus potuissent homines cater vatim deleri, imò funditus extirpari.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
