Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 79
Unproofread scanNot analysed yet
Ut haec terribilis cunque fuerit iis, qui vel tunc vixêre, vel paulò post: quorum oculis obversabantur Devastationes ipsae recens factae animis autem horrenda &tremenda methodus, quâ effectui fuit datum Divinum hoc Consilium; non tamen diu duravit formido, non diutius, quàm aculeus fuit è vulnere extractus. Quamvis etiam primorum post Diluvium Seculorum Homines non latuerit haec crudelis strages, per traditionem Patrum ad ipsos delata; successu temporis tamen elanguit tanti facti memoria, ut circumstantiae illae, quae prae aliis terrorem incutere possent, tandem ex Historia ipsa fuerint expunctae, utpote non minus rarae, quàm incredibiles, quum ipsae illae, quarum memoria adhuc perstitit, figmento &Fabulae visae fuerint propiores, quàm verae Historiae. Pronum est, ex his omnibus inferre, quòd Diluvium non duntaxat exequi debuerit poenas Hominibus infligendas, sed primariò ipsam reformare, &aliter modificare, Terram.