Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 84
Unproofread scanNot analysed yet
Ne autem brevitas adeò concisa, quâ hactenus in Materiae hujus explicatione usus sum, &cui me initiô adstrinxi, in sinistram partem accipiatur, vel cuiquam ullam suspicionem moveat, ac si Sententia mea de fertili constitutione Terrae, minùs congrueret Descriptioni Mosaicae, proposui mihi, impetratâ priùs veniâ, aliquantò pleniùs mentem meam super his exponere, atque verba ipsa Mosis priùs sistere, ut Lector ipse Judicis partes hoc in casu suscipere posset: (m) V. 17. Ad Adam verò dixit. Quandoquidem audisti vocem Uxoris tuae, &comedisti de Arbore, de qua praecepi tibi, dicens, Non comedes ex ea, execrata est humus propter te, in dolore comedes eam cunctis diebus vitae tuae. (m) Gen. III. V. 18. Spinam, atque tribulum progerminabit tibi, &manducabis herbam agri. V. 19. In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in humum, ex ea enim sumtus es. siquidem pulvis es, &in pulverem reversurus. V. 23. Et emisit eum Dominus DEUS ex hortis delicatissimis, ad colendam humum, de qua sumptus fuerat. (n) v. 2. Cam fuit agricola. Omnia haec commodè reduci possunt ad binas hasce breves, &claras, Propositiones. 1. Adami rebellio maledictionem Terrae intulit. 2. Agriculturae species quaedam fuit ante Diluvium.