# Specimen geographiae physicae 86

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/86

an successerit illicò universalis Sterilitas, quae Terram privarit nativâ suâ & originali Foecunditate, atque converterit in totalem Desolationem? Hic volo animadvertatur, fuisse hanc execrationem unam duntaxat, eamque minorem Sententiae de Adamo latae partem. Altera fuit Mors (o quae, uti omnibus constat, non fuit immeaiatè illata. Et tamen fuit haec poena eodem tempore, eâdem voce, pronuntiata cum priori: In pulverem es reversurus. Imò emphaticè magis paulò ante. (p) Quacunque die ex ea comedes, morte (vertunt alii, certissimè) morieris. Fuit sanè haec Sententia maximè peremptoria, & ipse executioni Dies indictus. Hoc non obstante fuit poenae actualis inflictio per DEI Bonitatem & Clementiam dilata in sat longum tempus, & obtinuit Adamus prorogationem ad octingentos vel nongentos annos (q) Interim tamen coepit illi dominari Mors non eo duntaxat die, quo Sententia fuit dicta, sed ipso etiam minuto, quo fructum vetitum attrectavit Protoplasta; ibat Mortalitas cum ipsa transgressione de manu in manum: verùm effluxit longi Temporis mora, post quam hostis ille Humani generis ris ulla erexit Trophaea, aut etiam Victoriam ipsam, conquirendo mortales, reportavit.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
