Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 87
Unproofread scanNot analysed yet
Quid nunc impedit, quò minus supponere possimus, fuisse &alteram Sententiae latae partem, quae Terrae Sterilitatem inducendam spectabat, ad aliquod tempus suspensam, &in Diluvio demùm executioni datam? Durum mehercle est, statuere, quòd DEUS statim Opus suarum Manuum destruxerit, ac illud produxit; quòd eodem ferè tempore fuerit Universum hocce in confusionem redactum, quo pulcherrimum recepit ordinem: quòd viridis, adeò venusta, &fragrans, Terrae facies vix comparuerit, rursusque mox disparuerit, quòd Plantae in ipsa germinatione fuerint correptae, &derepentè corruptioni traditae. Mihi itaque videtur vero quàm maximè simile, quòd, quemadmodum ex una parte illicò post Lapsum dominari coepit Mortalitas, ast demum post plura Secula dominium suum exercuit; ita quoque Spinae, Tribula, aliaque Execrationis factae Consectaria, statim &passim prodierint ex Terra, non tamen ita eam possederint, ut haec inde fuerit in Fertilitate sua vel ad sensum impedita, ne dum sterilis reddita, usque ad Diluvium.