# Specimen geographiae physicae 87

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/87

Quid nunc impedit, quò minus supponere possimus, fuisse & alteram Sententiae latae partem, quae Terrae Sterilitatem inducendam spectabat, ad aliquod tempus suspensam, & in Diluvio demùm executioni datam? Durum mehercle est, statuere, quòd DEUS statim Opus suarum Manuum destruxerit, ac illud produxit; quòd eodem ferè tempore fuerit Universum hocce in confusionem redactum, quo pulcherrimum recepit ordinem: quòd viridis, adeò venusta, & fragrans, Terrae facies vix comparuerit, rursusque mox disparuerit, quòd Plantae in ipsa germinatione fuerint correptae, & derepentè corruptioni traditae. Mihi itaque videtur vero quàm maximè simile, quòd, quemadmodum ex una parte illicò post Lapsum dominari coepit Mortalitas, ast demum post plura Secula dominium suum exercuit; ita quoque Spinae, Tribula, aliaque Execrationis factae Consectaria, statim & passim prodierint ex Terra, non tamen ita eam possederint, ut haec inde fuerit in Fertilitate sua vel ad sensum impedita, ne dum sterilis reddita, usque ad Diluvium.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
