# Specimen geographiae physicae 91

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/91

Nec poterit quispiam ex mentione Culturae factâ inferre, quòd effectum sortita fuerit Maledictio Terrae, aut primitiva Foecunditas diminuta, seu coercita ante Diluvium: quandoquidem Agriculturae meminit Moses ante ipsius Adami Creationem postulatae: nec erat homo, inquit, qui coleret terram; (u) consequenter necessaria fuisset Cultura talis, quae in Tribus citatis Capitibus memoratur, etiamsi non decerpsisset vetitos fructus primus Parens, nec ulla fuisset Execratio Terrae indicta; Maximè tamen probabile est, fuisse post lapsum ab Omnipotenti Creatore Adamum Paradiso, id est, foecundissimâ, & amoenissimâ, Terrae parte, ejectum, & in alia steriliora & minùs deliciosa loca depulsum; quò sic reapse significaretur (u) Gen. II. 5.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
