# Specimen geographiae physicae 92

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/92

tur DEI indignatio, & miser homo convinceretur de justa bonorum jacturâ ob errorem commissum inferendâ. Hic autem plus laboris, & negotii insumere debuit Adamus cum filio suo Camo, quàm in ullis aliis totius Terrae Globi Partibus. Abundè patet ex hactenus dictis, quòd Descriptio mea Terrae Antediluvianae non tantùm non contrarietur Historiae Mosaicae, sed ejus genuinum sensum, prono fluente interpretationis alveo, exhibeat. Restant admodùm pauci Textus in hoc Divino Scriptore, qui non à Lectore, mediocris etiam ingenii, explicari possint, absque quòd necesse habeam, illustratione fusiori chartas hasce implere; metuo namque, ne ulteriùs jam evagatus fuerim, quàm par est. Sunt Limites, quos mihi praefixi, adaptati conciso huic scribendi generi, inique adeò angusti, ut multa silentio praeterire coactus fuerim, & alia vix obiter tangere. Transgrederetur modum Compendii expositio plenior, diffusior illustratio atque difficultatum, quae occurrere possunt, receptio & submotio. Non aliud pro nunc intendi, quàm Ichnographiam sistere Operis amplioris, in quo compensaturus ero quod jam deficit, & speciatim consideraturus Quodnam extiterit Instrumentum immediatum dibzy G Google diatum, vel modus, quo Lapides, aliaque Terrae Antediluvianae solida corpora fuerint dissoluta, & reducta ad eam conditionem, cujus mentio facta est Consect. 2. Partis hujus secundae. Cur non experta fuerint dissolutionem Testacea, Ossa, Dentes, Trunci, Radices, aliaeque Animalium & Veoetabilium Partes, aequè ac Lapides, & alia Telluris primae vae solida corpora? Hujus rei dabo rationem claram & verè Physicam, ex solida forma Mineralium corporum desumtam; quorum structura multùm differt à cohaesione partium, quibus Animalia & Vegetabilia constant; quapropter

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
