# Specimen geographiae physicae 94

John Woodward, Specimen geographiae physicae, 94. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/94

etiamnum infimum constituit Stratum, & vastissimi illius Hydrophylacii limites. Porrò, quâ occasione Aqua haec elevata fuerit in Diluvio, quas invenerit ad exeundum vias: quid absente illâ Hydrophylacium occuparit; quomodo tandem in receptaculum hocce redierit? Quomodo Lapidum, & Marmorum Strata statim acquirere potuerint tantam Soliditatem, ac Materia illorum ad fundum subsedit, uti in Consect. 4. hujus Partis statuimus? Quodnam fuerit Agens illud immediatum, vel causa efficiens proxima Disruptionis Stratorum, & insecutae horum Distocationis, de quibus in Consect. 6. hujus Partis? Quandoquidem verò fuerint à Doctis Viris propositae Conjecturae quaedam circa Saxorum formationem, & Montium Insularumque Originem, quae Sententiae meae repugnant, obstrictum me sentio examinare paulum illorum Argumenta, ne fortè harum rerum minùs peritis siant obstaculo, illa ad trutinam Rationis ponderare, in validitatem demonstrare, & in contrarium ostendere, Quòd Saxa Arenaria non sint ejusdem cum Terra ipsa Aetatis; quòd consolidationem suam non obtineant inde à Creatione Mundi, quemadmodum nonnulli Scriptores perhibent. Quòd Saxa non crescant per Juxtapositionem, ut vulgò loquuntur, sive, per continuam Novae Materiae Additionem, quomodo incrementum capiunt Animalia, & Vegetabilia; quae aliorum est opinio.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
