# Specimen geographiae physicae 96

John Woodward, Specimen geographiae physicae, 96. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/96

Quòd nec talem ortum habuerit Mons ille Cinerum novus, in Lacu Lucrino, propè Puteolos, quem tamen in subsidium suae causae allegare solent Opinionis hujus Fautores, quum unanimis sit illorum, qui tempore exorti Novi hujus Phaenomeni & abhinc vixerunt, & scripserunt, sententia, collem hunc, vel Tumulum aliud nihil esse quàm Lapidum, Terrae, Cinerum, ex ipsis Terrae visceribus ab ignivomo Vulcano, Anno 1538. ejectorum, cumulum. Et quamvis Eruptionem hanc praecesserint varii Terraemotus (sicuti sane tota περίχωρος biennio ante aliquas experta est Concussiones) & communiter idem accidit Aetnae, Vesuvio, & Heclae, de hoc tamen Colle certum est, eum non fuisse in altum sublatum occasione ullius horum Terraemotuum, sed Materiam, quâ constat, explosam ab ipso Vulcano, ut jam dictum; quemadmodum etiam solent (x) Confer. Part. 3. Sect. 1. Cons. 12. solent Aetna, Vesuvius, aliique id genus Montes, evomere Lapides, Cineres &c. sicubi extra modum furunt. Quòd non existant notabilis alicujus Magnitudinis Insulae, quae fuerint avulsae à Continenti per subortos Terraemotus, aut à Maris impetuosa allisione sejunctae. Quod non sint habendae Sicilia, Cyprus, Euboea, aliaeque plures Insulae pro portionibus Terrae à Continenti per unum alterumve enarratorum modorum divulsis, verùm tales extiterint, quales sunt, inde à tempore Diluvii Noachici. Secundae huic Parti annectendus venit Discursus de Arboribus subterraneis, seu Ligno Fossili, quod magnâ copiâ sepultum

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
