Latin
98
John Woodward, Specimen geographiae physicae 98
Unproofread scanNot analysed yet
in Lapicidinis inclusa, in Marga item, aliisque Terrae speciebus tumulata non minùs, ac in nominata Terra fungosa, palustri. Quòd primitus fuerint indifferenter depositae in omnem Terram, aliamve materiam, quae Terrei Globi superficiem constituit; (z) ex accidenti verò hodienum nullibi ampliùs, vel admodùm rarò, occurrant nisi in hac Terra uliginosa, palustri (Peat-or MossEarth); quoniam haec ob bituminosam suam &balsamicam naturam Ligna contumulata condire quasi valuit, atque sic ad nostra usque tempora à corruptione praeservare; Arboribus aliis, quae in alia Terra laxiori magis, &porosiori fuêre locata, tractu temporis dissolutis, &à putredine prorsus consumtis, ut nunc nil amplius de illis sub conspectum veniat, utcunque fodiendo inquiratur; vel, siquid de illis compareat, exiguarum Reliquiarum nomen mereatur: invenias (z) Conf. Cons. 3. supra.