# Specimen geographiae physicae ix

John Woodward, Specimen geographiae physicae, ix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/ix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/ix

Haec qui aequâ animi lance perpendet, non dubitabit, opinor, de veritate Assertionis: Quòd si generali huic Observationi insuper addiderit specialiores alias, quae concernunt Maonam Abyssum, & inde mecum intulerit, esse illam etiamnunc in largissimo centrali Receptaculo residuam, & satis continere aquarum quae integrum Terrae Globum inundare, & editissimos etiam montes fluctibus submergere valeant, reddetur adhuc de veritate certior Imò ex sedula lectione Propositionum de Terraemotibus, aliarumque in Tertia Operis Parse reperiundarum, haud difficulter deteget semitas quasdam, quae me deduxerunt ad grande illud Reservatorium subterraneum, & modum docuerunt revocandi ad Calculum contentas inibi aquas: simulque rationes in veniet quae mihi persuaserunt tam specialem Phaenomenorum circa Terraemotus Recensionem, cui aliâs nimiùm in brevi hoc Operis largioris compendio indulgere videor. De binis hisce Hypothesibus Exempli loco aliquid praemonui, ut ad earum imitationem in aliis sibi obviis difficultatibus tanto faciliorem evadendi viam invenire posset Lector. Impossibile namque est praevidere omnia, quae illum tenere possunt, dubia: erunt haec plurapauciorave, pro captu variante ipsius Lectoris, ejusque in Historia Naturali superficiaria, profundave notitia.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
