# Specimen geographiae physicae v

John Woodward, Specimen geographiae physicae, v. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/v
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/v

Dabam Tiguri, & ult. Dec. OC unicum ferè monendus, ne diutius quàm par est, in suspenso haereat, Lector, me in Opere ipso rationem reddidisse propositi, & causas insimul addidisse, quae publicam Editionem suadere poterant. Cogitata mea in angustos valde limites coarctavi, ut magnam copiam rerum in compendium referre possem. Exigit proin Specimen hoc Lectorem attentum & accuratum, quemadmodum miniati operis Pictura, Sculptura, aut alius generis Artificium, quod angusto ambitu plura complectitur, oculos requirit ferè lynceos. Ita tamen cuncta disposui. Asserta Experimentis, quibus fundantur, ita intertexui, & passim occasione quavis datâ Observationes rariores, & mage necessarias immiscui, quantum scilicet per angustiam loci licuit, ut non difficile sit cuivis distinctè perspicere totam rerum faciem, & fundum ipsum clarè detegere. Veniam impetrabo facilè illustrandi hoc quod praeliminariter affirmo, uno alterove Exemplo, sicque disponendi Lectorem ad faciliorem narrandorum captum.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
