# Specimen geographiae physicae vii

John Woodward, Specimen geographiae physicae, vii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/vii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/vii

Primo equidem loco mira videbitur, & Veritati haud consona assertio, quâ statuo, fuisse Globum integrum Terrae in Diluvio discerptum quasi, & in frusta resolutum; particulas omnes Lapidum, Marmorum, aliorumque solidorum Fossilium ab invicem sejunctas, in Aquae superiora sublevatas, ibique unà cum Testaceis marinis, aliisque Animalium & Vegetabilium Corporibus sustentatas, hanc adeò, quam inhabitamus Terram, esse congeriem, seu Massam promiscuam Arenae Terrae, vel Luti, Concharum, aliorumque corporum rursus in aquae fundum delapsorum. Quicunque autem seriò perpendet, quod alibi ex professo demonstraturus sum, quòd inveniatur etiamnunc magna Testaceorum, aliorumque Marinorum copia, Lapidibus, Marmoribus, Cretaceis massis, imò omni alii terrestris Globi materiae, compactae satis ad praeservandum illa & densae, immersa, & veluti incorporata; quòd locata reperiantur heterogenea haec corpora inde à superficie Terrae ad summam, quae hactenus detegi potuit, profunditatem, idque in omni Orbis Terrarum Parte: quòd ipsa Terram constituens materia sit disposita seu divisa in Strata, quarum alia locantur super alia, eo planè modo, quo terrestres quaevis particulae fluido in magna copia confusae subsidere solent; quod Marina corpora Terrae illata in ipsis his Stratis jaceant in ordine ad specificam cujus vis Gravitatem, ita nempe, ut graviora profundiorem occupent locum, leviora sublimiorem, si forte contingat, in uno eodemque Strato diversa reperiri Corpora); quòd haec illave, ubi materiae ejusdem gravitatis terrestri fuerunt immersa reperiantur graviora quidem in Lapidibus, leviora in Creta & ita porrò; Quicunque, inquam, omnia haec exacto rationis pondere librat, is non alias, & ulteriores desiderabit rationes, quibus probari debeat, fuisse Terram reapse dissolutam, & postea de novo rursus constructam, eo, quem descripsi, modo.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
