# Specimen geographiae physicae viii

John Woodward, Specimen geographiae physicae, viii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/viii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/viii

Si fortè consultum is duxerit alia, quae commodiora ipsi videbuntur addere vel substituere, argumenta, non tamen, spero, negabit, nostris jam allatis magnam inesse vim ad convincendum de veritate nostrae Hypotheseos. Altera Hypothesis, cui insisto, attinet Diluvii Universalitatem, de qua nunc quoque aliquid praefaturus sum. Consideret, quaeso, Lector, & ex fide dignissimis Relationibus mecum praenoscat, quòd Marinorum Corporum aliquoties jam memoratae Reliquiae reperiantur byGoogle in omni Terrae habitatae Parte, in Europa, Africa & America, aequè ac in Asia, imò in altissimorum Montium cacuminibus.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
