# Specimen geographiae physicae x

John Woodward, Specimen geographiae physicae, x. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/x
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/x

Cui probè perspecta est totius Operis Ichnographia & omnium partium naturalis connexio, quive colligere dignabitur, memoriaque servare Observationes & Experimenta hîc illic obvia, & haec ipsa conferre cum Propositionibus inde desumtis, is facilè & clare perspiciet harum cum illis necessarium nexum. Qui ingenio sunt minùs perspicaci, judicium, rogo, non ante ferant, quàm rem clarè distincteque perceperint. Hisce patientia remedio erit. In hisce meis Scriptis pauca, fateor, eò tendunt, ut demonstretur Providentia summi Numinis in omnibus Naturae Mundanae Actionibus, & Passionibus; pauca item eò, ut Historiae Creationis, & Diluvii, Mosaicae sua asseratur fides & veritas. Facilè mihi persuadeo, offendi quosdam posse ab illis, quae scripsi, quibus scil. inconoruum videtur, materiebus Physicis intersperoere Theologica. Prius quod attinet. Providentis scil. Numinis Existentiam, tutò id asserere ausim, non plus me de hac materia disseruisse, quam necessitas subjectae materiae postulavit; nec tamen minus praestare potui, quàm praestiti, absque injuria, quam silentium veritati ipsi intulisset.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
