Latin
PARS I
John Woodward, Specimen geographiae physicae xiv
Unproofread scanNot analysed yet
PROLEGOMENA Observationibus, quibus fundantur Ratiocinia. Tabilivit tandem longi temporis Experientia verissimum hoc Dogma, quòd Observationes unicum, &firmum, constituant solidae &realis Philosophiae fundamentum. Consentiunt in hoc omnes omnium Philosophorum Sectae, adeò, ut nemo sanae mentis veritatem hujus asserti in dubium vocare ausit. Quapropter constitui in integro hoc Opere unicè attendere ad materiam Facti, huicque tanquam viae certissimae, &ab omnibus receptissimae insistere; nec quidquam admittere, quod Observationes sollicitè factae, &fideliter relatae non comprobant. Ut Lectori cuique tantò certiùs constet ratio, modus, atque exactitudo mearum Observationum, operae pretium erit, aliqua, illustrandae doctrinae ergò, praemonere. Judicabunt inde aequi censores, quantum illis inniti liceat, &qualem mereantur Propositiones inde deductae fidem. Ante autem, quàm pedem ulterius promoveam, necesse duco indicare, quòd nec ampla atque prolixa Observationum ipsarum recensio expectanda sit, nec diffusa Demonstrationum indel deductarum extensio.