Latin
1.12 to 1.13
Jordanes, De origine actibusque Getarum 1.12-13
Not analysed yet
VIII. 56 Quae veritae, ne eorum prolis rarisceret, vicinis gentibus concubitum petierunt, facta nundina semel in anno, ita ut futuri temporis eadem die revertentibus in id ipsum, quidquid partus masculum edidisset, patri redderet, quidquid vero feminei sexus nasceretur, mater ad arma bellica erudiret: sive, ut quibusdam placet, editis maribus novercali odio infantis miserandi fata rumpebant. Ita apud illas detestabile puerperium erat, quod ubique constat esse votivum. 57 Quae crudelitas illis terrorem maximum comulabat opinionis vulgatae. Nam quae, rogo, spes esset capto, ubi indulgi vel filio nefas habebatur? Contra has, ut fertur, pugnavit Herculis, et Melanis pene plus dolo quam virtute subegit. Theseus vero Hippoliten in praeda tulit, de qua et genuit Hypolitum. Hae quoque Amazones post haec habuere reginam nomine Penthesileam, cuius Troiano bello extant clarissima documenta. Nam hae feminae usque ad Alexandrum Magnum referuntur tenuisse regimen. IX. 58 Sed ne dicas: de viris Gothorum sermo adsumptus cur in feminas tamdiu perseverat? Audi et virorum insignem et laudabilem fortitudinem. Dio storicus et antiquitatum diligentissimus inquisitor, qui operi suo Getica titulum dedit (quos Getas iam superiori loco Gothos esse probavimus, Orosio Paulo dicente) –hic Dio regem illis post tempora multa commemorat nomine Telefum. Ne vero quis dicat hoc nomen a lingua Gothica omnino peregrinum esse, nemo qui nesciat animadvertat usu pleraque nomina gentes amplecti, ut Romani Macedonum, Greci Romanorum, Sarmatae Germanorum, Gothi plerumque mutuantur Hunnorum. 59 Is ergo Telefus, Herculis filius natus ex Auge, sororis Priami coniugio copulatus, procerus quidem corpore, sed plus vigore terribilis, qui paternam fortitudinem propriis virtutibus aequans Herculis genium formae quoque similitudinem referebat. Huius itaque regnum Moesiam appellavere maiores. Quae provincia habet ab oriente ostia fluminis Danubii, a meridie Macedonia, ab occasu Histria, a septentrione Danubium. 60 Is ergo antefatus habuit bellum cum Danais, in qua pugna Thesandrum ducem Greciae interemit et dum Aiacem infestus invadit Vliximque persequitur, vitibus equo cadente ipse corruit Achillisque iaculo femur sauciatus diu mederi nequivit; Grecos tamen, quamvis iam saucius, e suis finibus proturbavit. Thelepho vero defuncto Euryphylus filius successit in regno, ex Priami Frygum regi germana progenitus. Qui ob Casandrae amorem bello interesse Troiano, ut parentibus soceroque ferret auxilium, cupiens, mox venisset extinctus est.