Latin
1.16 to 1.17
Jordanes, De origine actibusque Getarum 1.16-17
Not analysed yet
XII. 73 Decedente vero Dicineo pene pari veneratione habuerunt Comosicum, quia nec inpar erat sollertiae. Hic etenim et rex illis et pontifex ob suam peritiam habebatur et in summa iustitia populos iudicabat. Et hoc rebus excedente humanis Coryllus rex Gothorum in regno conscendit et per quadraginta annos in Dacia suis gentibus imperavit. Daciam dico antiquam, quam nunc Gepidarum populi possidere noscuntur. 74 Quae patria in conspectu Moesiae sita trans Danubium corona montium cingitur, duos tantum habens accessus, unum per Boutas, alterum per Tapas. Haec Gotia, quam Daciam appellavere maiores, quae nunc, ut diximus, Gepidia dicitur, tunc ab oriente Aroxolani, ab occasu Iazyges, a septentrione Sarmatae et Basternae, a meridiae amnis Danubii terminabant. Nam Iazyges ab Aroxolanis Aluta tantum fluvio segregantur. 75 Et quia Danubii mentio facta est, non ab re iudico pauca de tali amne egregio indicare. Nam hic in Alamannicis arvis exoriens sexaginta a fonte suo usque ad ostia in Ponto mergentia per mille ducentorum passuum milia hinc inde suscipiens flumina in modum spinae, quem costas ut cratem intexunt, omnino amplissimus est. Qui lingua Bessorum Hister vocatur, ducentis tantum pedibus in altum aquam in alveo habet profundam. Hic etenim amnis inter cetera flumina in magnum omnes superans praeter Nilum. Haec de Danubio dixisse sufficiat. Ad propositum vero, unde nos digressimus, iubante domino redeamus. XIII. 76 Longum namque post intervallum Domitiano imperatore regnante eiusque avaritiam metuentes foedus, quod dudum cum aliis principibus pepigerant, Gothi solventes, ripam Danubii iam longe possessam ab imperio Romano deletis militibus cum eorum ducibus vastaverunt. Cui provinciae tunc post Agrippam Oppius praeerat Savinus, Gothis autem Dorpaneus principatum agebat, quando bello commisso Gothi, Romanos devictos, Oppii Savini caput abscisum, multa castella et civitates invadentes de parte imperatoris publice depraedarunt. 77 Qua necessitate suorum Domitianus cum omni virtute sua Illyricum properavit et totius pene rei publicae militibus ductore Fusco praelato cum lectissimis viris amnem Danubii consertis navibus ad instar pontis transmeare coegit super exercitum Dorpanei. 78 Tum Gothi haut segnes reperti arma capessunt primoque conflictu mox Romanos devincunt, Fuscoque duce extincto divitias de castris militum spoliant magnaque potiti per loca victoria iam proceres suos, quorum quasi fortuna vincebant, non puros homines, sed semideos id est Ansis vocaverunt. Quorum genealogia ut paucis percurram vel quis quo parente genitus est aut unde origo coepta, ubi finem effecit, absque invidia, qui legis, vera dicentem ausculta.